|
The excerpt represents the core issue or deciding factor on which you must meditate, and is drawn from Caesar's Commentaries in Latin by Julius Caesar: erat certior fieret, flumen transierunt atque omnibus eorum aedificiis
occupatis reliquam partem hiemis se eorum copiis aluerunt.
His de rebus Caesar certior factus et infirmitatem Gallorum veritus,
quod sunt in consiliis capiendis mobiles et novis plerumque rebus student,
nihil his committendum existimavit. Est enim hoc Gallicae consuetudinis,
uti et viatores etiam invitos consistere cogant et quid quisque eorum de
quaque re audierit aut cognoverit quaerant et mercatores in oppidis vulgus
circumsistat quibus ex regionibus veniant quas ibi res cognoverint
pronuntiare cogat. His rebus atque auditionibus permoti de summis saepe
rebus consula ineunt, quorum eos in vestigio paenitere necesse est, cum
incertis rumoribus serviant et pleri ad voluntatem eorum ficta
|