Tarot Runes I Ching Stichomancy Contact
Store Numerology Coin Flip Yes or No Webmasters
Personal Celebrity Biorhythms Bibliomancy Settings

Today's Stichomancy for Madonna

The excerpt represents the core issue or deciding factor on which you must meditate, and is drawn from Caesar's Commentaries in Latin by Julius Caesar:

reliqui Galli bellum gerere coeperunt. Nam quod intellegebant maximas nationes, quae proelio contendissent, pulsas superatasque esse, continentesque silvas ac paludes habebant, eo se suaque omnia contulerunt. Ad quarum initium silvarum cum Caesar pervenisset castraque munire instituisset neque hostis interim visus esset, dispersis in opere nostris subito ex omnibus partibus silvae evolaverunt et in nostros impetum fecerunt. Nostri celeriter arma ceperunt eosque in silvas repulerunt et compluribus interfectis longius impeditioribus locis secuti paucos ex suis deperdiderunt.

Reliquis deinceps diebus Caesar silvas caedere instituit, et ne quis inermibus imprudentibusque militibus ab latere impetus fieri posset, omnem